Тyпом Арменскiх Отец, 1833. — 95 с. (на старо-русинск., венг. и
лат. яз.)
Quidem ut literae , ita etiam Orthographia Ungarica, post Latinam,.
Graecam, Ruthenicam , seu vetero-Slavicam , caeterarumque
dialectorum Slavicarum, aliis Europaeis actu multo] et simplicior
et perfectior , adeoque etiam facilior est ; ubi enim Germani,
Galli et alii, tres et quatuor, ibidem Ungarus ad summum duas
adhibere solet literas 5 et sic e. g. germanum tsch per ts ; sch
per unicum s, Gallicum vero eu per ö et ü; et eau per ó
commodissime exprimit; ast cum relate ad naturales lingvae et
sermonis Ungarici proprietates , etiam paucae illae, quae in eo
adhibentur duplices seu compositae consonantes nimium facile
qualificari, atque tantopore perfectiores reddi , ut eis non solum
Rutheni et alii Slavi, sed etiam cunctae aliae Europae gentes
commodissime uti possint; perinde in sequenti opusculo Ruthenis et
aliis Slavis Ungarae lingvae condiscendae facilem monstrare modum
intentionanti; expedit aliquid de modificatione et qualificatione
dictarum literarum et Orthographiae praemittere , et sic,..